Charter Document - 07480016

Charter Document - 07480016


Charter Number: 07480016
Cartulary Title: Charters of the Abbey of Inchcolm
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1235
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Gregorius Episcopus [] Episcopo Dunkeldensi salutem [] Ex parte tua nobis fuit humiliter supplicatum ut cum auctoritate Sedis Apostolice in Prioratu ecclesie sancti Columbe de Insula ordinis Sancti Augustini tue dioecesis de novo crearis abbatem ut per ipsius sollicitudinis interventum ibi regularis observantia fortius vigeat et locus ipse uberiori gaudeat libertate tibi quod non obstante iuramento quod de possessionibus ecclesie tue non alienandis inconsulto Romano Pontifice prestitisti predicte ecclesie Sancti Columbe ad sustentationem eorum qui ibidem Domino famulantur aliqua de bonis ecclesie Dunkeldensis que tempore tuo sunt per Dei gratiam in centum marcarum argenti annuo redditu augmentata de assensu Capituli tui conferre liceat indulgere misericorditer dignaremur Benignum igitur precibus tuis impartientes assensum fraternitate tue quod id tibi secundum canonicas sanctiones facere liceat dum tamen aliqua de bonis ecclesie Dunkeldensis a Predecessoribus tuis alienata non fuerint auctoritate predicta indulgemus Datum Perusii xi Kalendas Iunii Pontificatus nostri anno nono