Charter Document - 07480006
| Charter Number: | 07480006 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of the Abbey of Inchcolm |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1182 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Lucius episcopus servus servorum Dei Dilectis filiis Gualtero priori et canonicis de insula Sancti Columbe Salutem et apostolicam benedictionem Justas petitiones religiosorum Virorum clementer debemus admittere et efficaciter exaudire Ne duri esse vel difficiles videamur in hiis que de suscepte servitutis officio nobis imminent exequenda Inde est quod vestris iustis postulationibus inclinati et apostolica nihilominus benignitate inducti dimidiam carucatam terre in territorio de Abirdoure medietatem redditus molendini eiusdem ville de dono Willelmi de Mortemer et insulam que est ante portum de Caramund vobis et ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis Scripti patrocinio communimus Statuentes ut nulli omnino hominum liceat hane paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Velletre xvi kalendas Aprilis []
