Charter Document - 07480005
| Charter Number: | 07480005 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of the Abbey of Inchcolm |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1179 - 1183 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Willelmus de Mortemer Omnibus sancte matris ecclesie filiis clericis et laicis presentibus et futuris Salutem Sciant omnes quod concessio quam feci prece et obtentu domini mei David fratris Regis Scocie clerico suo Roberto de Ecclesia de Abirdoure contra Deum fuit et contra omnem formam iuris et iustitie Nam testimonio Religiosorum virorum clericorum et laicorum regni Scocie accepi et didici quod temporibus Regum Alexandri David et Malcolmi fuit predicta ecclesia de Abirdoure canonicis de Insula Sancti columbe et ipsi eam tenuerunt sicut propriam et matrici ecclesie de Insula adiacentem sane quum predictum Robertum per nuncios nostros et homines et clericos regis de prefata ecclesia sasire et investire debui prenominati canonici ante hostium ecclesie cum cruce et reliquiis multis steterunt et reclamantes et contradicentes eam protectioni domini Pape supposuerunt et ad eius presentiam appellaverunt Quibus tandem turpiter pulsatis tractatis atque fugatis Robertum intruserunt unde penetentia ductus ecclesiam predictis canonicis concessi et carta mea confirmavi quod sepe predictus Robertus viva voce mihi asseruit quod facta pace inter illum et canonicos illam abiuraverat et coram me et multis aliis postea illam canonicis liberam et quietam reliquit
