Charter Document - 07480001
| Charter Number: | 07480001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of the Abbey of Inchcolm |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1163 - 1169 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Universis Sancte matris ecclesie filiis Gregorius Dei gratia episcopus Dunkeldensis Salutem in Christo Notum sit omnibus futuris et presentibus me reddidisse et quietas clamasse et hac carta mea confirmasse Deo et Ecclesie Sancti Columbe de Insula et canonicis ibidem Deo servientibus in liberam et perpetuam elemosinam terras suas quas ex precepto et commendatione Regis David servavi et custodivi ad opus canonicorum donec canonici fierent in Insula Emonia sicut rex mihi preceperat scilicet ipsam Insulam Kinkarnather Donibressel Lanin Ecclesmaline Innerkynglasin Tellin sicut illas in quibus nichil iuris habui nisi solam custodiam a Rege David et ius episcopale a Deo Insuper reddimus eis totum ius quod habent in ecclesiam de Rossive scilicet decimam totius dominii Do etiam eis Decimam totius cani mei citra Irenside bladi casei et brasii et omnium placitorum meorum et decimam totius expense mee in Insula et omnium victualium meorum que ibi adlata fuerint Testibus Andree Cathanensi episcopo Galfrido Abbate de Dunfermeline Roberto Abbate de Seona Isaac monacho de Dunfermeline Magistro Matheo Duscath Sacerdote Sumerletho capellano Malmure Sacerdote Magistro Abraham de Dunkeld Murdaco clerico episcopi Cathanensis
