Charter Document - 07471334
| Charter Number: | 07471334 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Cartarum Prioratus Sancti Andree in Scotia |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1251 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander Dei gratia rex Scottorum omnibus probis hominibus tocius terre sue salutem Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse donacionem illam quam Rychenda filia Wynfridi de Berkeley fecit Rogero Wyrfaut de tota terra illa que fuit Hugonis filii Waldeui in territorio de Cuneueth Tenenda et habenda eidem Rogero et heredibus suis vel eius assignatis de predicta Richenda et heredibus suis in feodo et hereditate per rectas diuisas suas cum communi pastura de Scottistun et cum omnibus iustis pertinenciis suis libertatibus et aysiamentis ad dictam terram spectantibus adeo libere Quiete Plenarie et honorifice sicut carta dicte Richende predicto Rogero exinde confecta plenius iuste testatur saluo seruicio nostro Testibus Waltero Byseth Dauid de Hadington Johanne de Hyrdmannistoun et Willelmo de Haya Apud Karal nono die Marcii anno regni domini regis secundo
