Charter Document - 07471222
| Charter Number: | 07471222 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Cartarum Prioratus Sancti Andree in Scotia |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1165 - 1170 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Willelmus Dei gracia rex Scot[t]orum Omnibus probis hominibus tocius terre sue salutem Sciatis me concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et ecclesie Sancti Andree et canonicis ibidem Deo seruientibus donacionem quam rex Dauid auus meus et rex M[alcolmus] frater meus eis fecerunt de ecclesia de Foregrund et dimidia carucata terre de qua illa ecclesia dotata est secundum diuisas perambulatis et cum tofto in quo eorum edificia fundata sunt et cum decimis et rectitudinibus ecclesie illi pertinentibus de tota syra de Foregrund tenendam ita libere et plenaria sicut ecclesiasticum beneficium liberius plenius teneri debet T[estibus] Andree episcopo de Katenes Nicholao cancellario Matheo Archidiacono Sancti Andree Fulcone abbate de Cupir Nesio filio Willelmi Ricardo de Sancto Albano clerico regis Magistro Turpino apud Alitht
