Charter Document - 07471188
| Charter Number: | 07471188 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Cartarum Prioratus Sancti Andree in Scotia |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1140 - 1141 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
David Dei gratia Rex Scottorum cunctis catholice ecclesie fidelibus totius regni sui salutem Sciatis me concessisse et dedisse in perpetuum in elemosinam Deo et Sancti Andree Apostolo ecclesiam de Linlidcu cum capellis et terris et omnibus aliis rectitudinibus predicte ecclesie pertinentibus ad luminaria ecclesie Sancti Andree invenienda Et si quid superfuerit sustentationi ministrorum altaris Sancti Andree tribuatur Volo itaque et firmiter precipio quod ecclesia Sancti Andree et eidem ecclesie servientes et servituri ita bene et in pace libere et quiete et honorifice hanc habeant elemosinam et teneant in capellis et terris et decimis et in omnibus aliis rebus ecclesie pertinentibus sicut ulla ecclesia in regno meo melius et honorificentius sua jura tenet Testibus Willelmo Cancellario et Hugone de Morevilla et Herberto Camerario Apud Kinros
