Charter Document - 07470225

Charter Document - 07470225


Charter Number: 07470225
Cartulary Title: Liber Cartarum Prioratus Sancti Andree in Scotia
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1165 - 1171
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Willelmus rex Scottorum omnibus vicecomitibus et ministris tocius terre sue in quorum potestatibus canonici Deo et Sancti Andree apostolo seruientes ecclesias tenent salutem Mando uobis et firmiter precipio quatinus predictis canonicis decimas suas et omnes rectitudines catholice ecclesie pertinentes de parochianis suis habere faciatis et parochias suas ita integras sicut in tempore Malcolmi regis fratris mei plenius et melius fuerunt Quod si noluerint precipio uobis quod cogatis illos facere et plenarium foris factum ab eis accipiatis sicut a rege Dauid auo meo statutum est in Scocia Testibus Nicholao cancellario Dauid Olifard apud Trauerqueir