Charter Document - 07470053

Charter Document - 07470053


Charter Number: 07470053
Cartulary Title: Liber Cartarum Prioratus Sancti Andree in Scotia
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1163
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Galtero priori ecclesie Sancti Andree apostoli in Scotia eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Liberam quoque electionem prioris ejusdem loci vobis duximus concedendam adicientes quod substituto priori sicut a prenominato Roberto quondam episcopo statutum est professionem debitam faciatis [] Amen Amen Amen Vias tuas Domine demonstra mihi Sanctus Petrus Sanctus Paulus Alexander Papa iij Ego Alexander catholice ecclesie episcopus subscripsi Ego Hubaldus Hostiensis episcopus subscripsi Ego Bernardus Portuensis et Sancte Rufine episcopus subscripsi Ego Galterius Albanensis episcopus subscripsi Ego Hubaldus presbyter cardinalis tituli Sancte Crucis in Ierusalem subscripsi Ego Henricus presbyter cardinalis tituli Sanctorum Nerei et Achillei subscripsi Ego Johannes presbyter cardinalis tituli Sancte Anastasie subscripsi Ego Albertus presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina subscripsi Ego Willelmus presbyter cardinalis tituli Sancti Petri ad vincula subscripsi Ego Jacinctus diaconus cardinalis Sancte Marie in Cosmidin subscripsi Ego Odo diaconus cardinalis Sancti Nicholai in carcere Tulliano subscripsi Ego Arditio diaconus cardinalis Sancti Theodori subscripsi Ego Boso diaconus cardinalis Sanctorum Cosme et Damiani subscripsi Ego Cinthius diaconus cardinalis Sancti Adriani subscripsi Ego Petrus diaconus cardinalis Sancti Eustachii juxta templum Agrippe subscripsi Ego Manfredus diaconus cardinalis Sancti Georgii ad velum aureum subscripsi Datum Senon per manum Hermani Sancte Romane Ecclesie subdiaconi et notarii ij Kalendas Jan[uari] Indictione xi Incarnationis dominice anno MCLXIII pontificatus vero domini Alexandri Pape iii anno quinto hoc privilegium attulit Robertus de Merce mansun