Charter Document - 07460999
| Charter Number: | 07460999 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Ecclesie de Scon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Renunciation |
| Date: | 1246 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland Models of Authority |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Patricius filius Willelmi eternam in domino salutem Nouerit vniuersitas vestra dominum abbatem et Conuentum de Scon michi de omnimodis debitis satisfecisse in quibus mihi tam per scripta quam per aliquem alium contractum super instauramento et firmis de Blar et omnibus aliis conuencionibus accomodacionibus seu quibuscumque aliis contractibus erant obligati Et omnibus accomodacionibus quas erga eos habui vel habere potui pro me et heredibus meis Super aliquo predictorum contractu renunciasse Quare uolo quod si aliquod instrumentum super aliquo contractu inter nos inito et maxime de Blar inueniatur nullius sit valoris aut vigoris In cuius rei testimonium huic scripto vna cum sigillo venerabilis patris Galfridi Dunkeldensi Episcopi sigillum meum apposui Datum apud Kergill die Sancti Augustini Anglorum Episcopi Anno gratie Millesimo Ducentesimo Quadragesimo Sexto Testibus Domino Malc precentore Dunkeldensi Magistro Iohanne de Evirlay Canonico Dunkeld Domino Petro de Kergill Willelmo de Clouni Simone clerico et multis aliis
