Charter Document - 07460147

Charter Document - 07460147


Charter Number: 07460147
Cartulary Title: Liber Ecclesie de Scon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1308
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Clemens episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis Abbati et conuentui monasterij de Scona ordinis sancti Augustini Sanctiandree dioecesis Salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in domino filij uris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas unas et locum in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que in presentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus specialiter autem decimas possessiones domos prata pascua nemora piscarias grangias et alia bona usura sicut ea omnia iuste et pacifice possidetis uobis et per uos eidem monasterio auctoritate applica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus salua in predictis decimis moderatione concilij generalis Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere ut ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beato Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Data Pictauis viij Idus februarii Pontificatus nostri Anno Tertio