Charter Document - 07460142
| Charter Number: | 07460142 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Ecclesie de Scon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1326 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Robertus Rex Scottorum vicecomiti et ballivis suis de perth Salutem Quia volumus quod lacus de blar infra balliam vestram custodiatur ad opus nostrum proprium pro adventibus nostris Apud Sconam Vobis mandamus et precipimus quatenus dictum Lacum taliter custodiri faciatis quod nullus piscari presumat in eadem nisi tantummodo ad usum proprium religiosorum virorum abbatis et conventus de Scona Datum apud Clacmanan xxvi die marcij Anno regni nostri vicesimo primo
