Charter Document - 07460139

Charter Document - 07460139


Charter Number: 07460139
Cartulary Title: Liber Ecclesie de Scon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1312
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Robertus dei Gratia Rex Scottorum omnibus probis hominibus suis ad quos presentes littere pervenerint Salutem Sciatis quod concessimus religiosis viris Abbati et conventui de Scona quod nullus namos suos aut hominum suorum capiat pro aliquo debito in quibus ipsi religiosi tenentur vel pro plegiagio aliquo usque ad terminum unius anni a data presentium plenaria complendi Quare firmiter prohibemus ne quis ipsos infra dictum tempus contra hanc concessionem nostram gravare aut vexare presumat super nostram plenarium foris facturam Datum sub sigillo nostro privato Apud Camskenel xii die marcii Anno regni nostri Sexto