Charter Document - 07460136

Charter Document - 07460136


Charter Number: 07460136
Cartulary Title: Liber Ecclesie de Scon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1326
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Robertus dei Gratia Rex Scottorum vicecomiti et ballivis suis de Perth qui pro tempore fuerint salutem Quamvis quibusdam personis ex nostra gracia speciali Remissionem quorundam suorum amerciamentorum in quibus coram iusticiario nostro ex parte boriali maris scocie necnon et vicecomite nostro de Perth multociens concessimus volumus utique quod unusquisque qui coram aliquo nostrorum ministrorum in vice comitatu de Perth in aliquo nostro amerciamento inciderit et in eodem condemnatus fuerit quod illud amerciamentum per remissum tantum quoad nos vim teneat Et quod decima inde proveniens per vos levetur et fabrice ecclesie de Scona integraliter persolvatur in perpetuum nulla alia allegatione impediente Tantum inde ne ab Abbate et conventu de Scona pro defectu vestro iustam querimoniam non audiamus Datum Apud dunde xxix die Novembris Anno regni nostri vicesimo primo