Charter Document - 07460135
| Charter Number: | 07460135 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Ecclesie de Scon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1321 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Robertus dei Gratia Rex Scottorum Justiciario suo ex boriali parte aque de forth necnon vicecomiti et ballivis suis de Perth qui pro tempore fuerint Salutem mandamus vobis et precipimus quatenus religiosis viris Abbati et conventui de Scon et eorum successoribus singulis annis persolvi faciatis in perpetuum decimas omnium lucrorum et escaetorum tam de placitis Justiciarie quam de placitis vicecomitatus de goueri De quibus habent Cartam nostram magno sigillo nostro sigillatam Et quod in hoc apposueritis uobis singulis annis in compotis vestris faciemus plenius al locari In cuius rei testimonium has litteras nostras patentes in perpetuum duraturas eisdem religiosis fecimus liberari Datum Apud Perth xiij die Octobris Anno regni nostri Sexto decimo
