Charter Document - 07460133

Charter Document - 07460133


Charter Number: 07460133
Cartulary Title: Liber Ecclesie de Scon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1325
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Robertus dei gratia Rex Scottorum Justiciario suo ex parte boreali aque de forth ac vicecomitibus de Perth et de Forfar et eorum ballivis qui pro tempore fuerint necnon et ceteris probis hominibus totius terre sue salutem Sciatis nos inspexisse ac veraciter intellexisse cartas Religiosorum virorum Abbatis et conventus de Scona super omnibus terris tenementis et possessionibus eisdem concessis per predecessores nostros Reges Scotie per quas concepimus evidenter quod ipsi Religiosi omnes terras tenementa et possessiones predictas de jure tenere debeant adeo libere et quiete plenaria et honorifice in puram liberam et perpetuam elemosinam sicut ecclesia aliqua Regni nostri terras suas tene menta et possessiones liberius quietius ac honorificentius possidet sive tenet Nos vero dictos Religiosos et eorum monasterium defendere et fovere cordi ter affectantes pro eo quod Reges regni ibidem dignitates suas recipiunt et honores concedimus Ratificamus et confirmamus per presentes eisdem Religiosis et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam omnes terras tenementa et possessiones predicas necnon et omnes terras tenementa et possessiones quas habent ex donatione nostra in perpetuum Quare firmiter prohibemus ne quis dictos Religiosos aut homines suos dictas terras seu tenementa inhabitantes in aliquibus sectis presis captionibus cariagiis seu aliis serviciis quibuscunque nos contingentibus contra hanc concessionem nostram vexare seu gravare presumat In cujus rei testimonium presentibus sigillum nostrum precepimus apponi Datum apud Sconam vicesimo nono die Decembris Anno Regni nostri vicesimo