Charter Document - 07460121
| Charter Number: | 07460121 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Ecclesie de Scon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1285 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Honorius Episcopus servus servorum dei dilecto filio abbati monasterij sancte crucis de Edinburch Sanci Andree dyoecesis Salutem et apostolicam benedictionem Ad audientiam nostram pervenit quod tam dilecti filij Abbas et conventus monasterij de Scona ordinis Sancti Augustini Sanci Andree dyoecesis quam predecessores eorum decimas domos terras possessiones prata pascua nemora molendina jura jurisdictiones et quedam alia bona ipsius monasterij datis super hoc litteris interpositis juramentis factis Renunciationibus et penis adjectis in communem ipsius monasterij lesionem nonnullis clericis et laicis aliquibus ad vitam quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt quorum aliqui super hiis literas confirmationis in forma communi a sede apostolica impetrasse dicuntur Quia vero nostra interest lesis monasteriis subvenire discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus ea que de bonis ipsius monasterij per concessiones hujusmodi alienata inveneris illicite vel distracta non obstantibus literis juramentis penis renunciationibus et confirmationibus supradictis ad jus et proprietatem ejusdem monasterij legitime revocare procures Contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testi monium perhibere Datum Rome apud Sanctam Sabinam viij kalendas Novembris pontificatus nostri anno primo
