Charter Document - 07460115

Charter Document - 07460115


Charter Number: 07460115
Cartulary Title: Liber Ecclesie de Scon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1277
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Universis Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Willelmus miseratione divina Episcopus Sancti Andree salutem in domino sempiternam universitati notum facimus quod nos statum monasterij de Scona ex confluentia hospitum utpote in meditullio Regni siti miserabiliter afflicti et etiam ex sumptibus fabrice ecclesie ejusdem et aliis causis quam pluribus quasi ad exinanitionem deducti compatientes et predecessorum nostrorum vestigiis inherentes concessiones et confirmationes a predecessoribus nostris eidem monasterio de Scona et canonicis ibidem deo servientibus in perpetuum factas Ratas habemus et nostra Episcopali auctoritate prout inde et plenius facte sunt et concesse confirmamus Volumus autem et concedimus quod omnes ecclesias et terras eis a predecessoribus nostris in proprios usus concessas adeo libere teneant et possideant sicut aliqua abbatia in regno scotie aliqua concessa tenet vel possidet secundum formam concessionum saluis nobis et successoribus nostris Episcopalibus Volumus etiam et concedimus eisdem canonicis secundum quod ipsis a predecessoribus nostris est concessum ut ecclesiis suis infra dioecesim nostram constitutis per ydoneos capellanos in perpetuum possint de servire et eosdem capellanos prout sibi viderint expedire pro tempore retinere et amovere Dum tamen idem capellani nobis et successoribus nostris vel nostris officialibus vel capitulo loci secundum dioecesis consuetudinem presententur In cujus Rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Datum apud carrale die jovis proximo ante festum sancti Marci evangelisti anno gracie MCC sexagesimo sexto