Charter Document - 07460104

Charter Document - 07460104


Charter Number: 07460104
Cartulary Title: Liber Ecclesie de Scon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1236
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Gregorius Episcopus servus servorum dei dilectis filiis suis abbati et conventui de Scona ordinis Sancti Augustini Sancti Andree dyoecesis salutem et apostolicam benedictionem Sacrosancta Romana ecclesia devotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consuevit et ne pravorum hominum molestiis agitentur eos tanquam pia mater sue protectionis munimine confovere Ea propter dilecti in domino filij vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipati cum omni bus bonis que inpresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum justis modis prestante divino domino poterit adipisci sub beati petri ac nostra protectione suscipimus specialiter autem de magna blara et parva blara villas cum pertinentiis earundem possessiones ac alia bona vestra sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio com munimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum petri et pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Viterbij v Idus Januarij pontificatus nostri anno nono