Charter Document - 07460101
| Charter Number: | 07460101 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Ecclesie de Scon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1225 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Honorius episcopus servus servorum dei dilecto filio Abbati de Scona salutem et apostolicam benedictionem A nobis humiliter postulasti ut cum non habeas iuris peritiam et propter iudiciorum strepitum contingat sancte contemplationis in te otium impediri eximere te a commissionem nostrarum sollicitudine dignaremur Nos igitur tuis supplicationibus annuentes devotioni tue auctoritate presentium indulgemus ne per com missiones nostras quas de cetero ad te contigerit impetrari non nisi de indulgentia hujusmodi mentionem fecerint procedere tenearis Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum petri et pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Data Reate xv kalendas Augusti Pontificatus nostrj anno nono
