Charter Document - 07460097

Charter Document - 07460097


Charter Number: 07460097
Cartulary Title: Liber Ecclesie de Scon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1209 - 1245
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Sciant universi presens scriptum visuris vel audituris quod Willelmus filius Ketell de Perth et uxor sua Eda et filia sua Wymare unico assensu post multas querelas in capitulo sancti Andree deductas coacti per christianitatem suam quietam clamaverunt in perpetuum pro se et tota eorum successione abbati et canonicis de Scona toftum illum in via australi de Perth qui quondam fuit alani de ponte quem predictus Willelmus de prefatis abbate et canonicis in feodo tenuerat Set firmam multo tempore detinuerat et quia filius prefati Willelmi et Ede uxoris sue Robertus nomine absens fuit et extra regnum invenerunt pro eo predictis abbati et canonicis hos plegios scilicet Symonem de Camera Willelmum filium Johel Jacobum filium Ketell quod ipse nunquam jus aliquod in prefata terra clamaret Et hii sunt testes coram quibus prefatus Willelmus et uxor sua Eda et filia eorum Wymare istam quietam clamationem manibus suis affidaverunt Dyonisius decanus de Forfar magister Johannes de Perth Henricus filius Galfridi Symon de Camera Willelmus filius Johel Jacobus filius vctredi Jacobus filius Ketel Henricus baldus aurifaber Willelmus de Len Willelmus filius Serl Ricardus filius Andree Johannes filius David Ricardus nepos magistri Johannis Et ad majorem hujus testimonii certitudinem appenderunt huic scripto prefatus Dyonisius decanus et magister Johannes sigilla sua Et predictus Henricus filius Galfridi aldermannus de Perth per consensum aliorum burgensium ad petitionem prenominati Willelmi filii Ketill sigillum commune de Perth apposuit