Charter Document - 07460083
| Charter Number: | 07460083 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Ecclesie de Scon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1225 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Anno gratie millesimo CC vicesimo quinto die translationis sancti Martini in ecclesia de Kergil facta est hec amicabilis compositio inter dominum Alexander abbatem et conventum de Cupro ex una parte et dominum Willelmo abbatem et conventum de Scona ex altera scilicet quod abbas et conventus de Scona concesserunt abbati et conventui de Cupro et eorum capellano de Bendachty pro tempore ibidem ministranti omnes minutas decimas et omnes obventiones villanorum et servientium de Benchori et de Kynclatin et de Crochin Salvo jure domini episcopi sancti Andree in omnibus et per omnia Reddendo eis annuatim unam petram cere in recognitione juris ecclesie sue de Scona die sancti Michaelis predictus vero capellanus de Bendachty prenominatis villanis et eorum servientibus omnia ecclesiastica sacramenta ministrabit Abbas autem et conventus de Scona immunes erunt a prestatione omnium decimarum tam de terris nominatis si eas sibi appropiaverint et propriis sumptibus ex coluerint quam de nutrimentis propriorum animalium que in predictis locis habuerint Et Sciendum est quod abbas de Cupur et conventus non poterunt exigere aliquam comunem in pasturis predictorum locorum ad canonicos de Scona pertinentium ratione predictarum decimarum Concessum est etiam ex utraque parte quod limites predictorum locorum et insuper de Kynuchtretis et Fotherins usque ad diem confectionis inite observanti firmiter observarentur inposterum Ad hujus autem compositionis Robur in perpetuum apposuerunt signa sua huic ciragraffo dominus Gregorius episcopus Breychnensis et Dionisio decanus de Anegus qui judices erant delegati in hac causa et domini episcopi Willemo et Hugone de Sancti Andree et de Dunkeldyn cum sigillis partium Hiis testibus magistro Willelmo de Eden Archidiacono Dunkeldensi Matheo decano de Retref magistro Symone de Lynithcu magistro Roberto Raperlu magistro Roberto de Perth Gilberto et Hugone capellanis domini episcopi Dunkeldensis Bernardo capellano de Kergill et multis aliis
