Charter Document - 07460079

Charter Document - 07460079


Charter Number: 07460079
Cartulary Title: Liber Ecclesie de Scon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1236 - 1246
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Universis fidelibus has litteras visuris vel audituris Rogerus de Quinci comes Wyntonie constabillarius Scotie Salutem Noverit universitas vestra nos ratam et gratam habere donationem Willelmi de Len quam fecit abbati de Scona et canonicis ibidem Deo servientibus et servituris in perpetuum super terra illa que fuit de baronia patris mei comitis Wyntonie infra burgum de Perth que iacet inter terram que fuit quondam Henrici baldi et terram que fuit galea toris quam scilicet terram idem Willelmus tenuit de nobis per Cartam Concedimus etiam et confirmamus predictam terram predictis abbati et canonicis et eorum successoribus tenendam et habendam de nobis et heredibus nostris sicut carta nostra exinde confecta dicto Willelmo a nobis prestita plenius attestatur Excepto hostilagio quod dictis abbati et canonicis ad ean dem terram remisimus Volumus itaque quod predicti abbas et canonici supradictam terram habeant et teneant libere honorifice et quiete Reddendo inde nobis et heredibus nostris annuatim dimidiam marcam argenti videlicet quadraginta denarios ad pentecosten et quadraginta denarios ad festum sancti martini in yeme pro omni servitio et consuetudine et demanda saluo iure cuiuslibet Ita tamen quod si aliquis clamium vel calumpniam in dicta terra movere voluerit causa inter litigantes mota per rectam legem et assisam terre in Curia nostra finem debitum sortiretur Hiis testibus dominis Galfrido et Clemente de Dunkeldyn et de Dunblan Episcopis Laurentio de Abirnethi Johanne et Willelmo de Haya Willelmo de Bosco Duncano et Sibaldo filiis Walteri Symone de Nysi Magistro Adam de Malcaruester Magistro Symone de Carniwyth Magistro ynoie Henrico filio Galfridi Jacobo de Neuilla Ricardo de Leycester Magistro Thome de Mar et aliis