Charter Document - 07460068
| Charter Number: | 07460068 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Ecclesie de Scon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1218 - 1219 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander Dei gratia Rex Scottorum Omnibus probis hominibus totius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse Roberto de Londoniis fratri meo unum toftum apud Sconam illud scilicet quod Randolfus vice comes meus de Scona ei tradidit per preceptum meum Tenendum sibi et heredibus suis de me et heredibus meis in feodo et hereditate Ita libere et quiete et honorifice sicut alii barones mei tofta sua liberius et quietius et honorificentius de me tenent in aliis maneriis meis Testibus Willelmo de Bosch cancellario meo Willelmo cumin comite de Buchan Justiciis scocie Willelmo de Valon camerario meo Adam filio Gillet Galfrido filio Ricardi Thom de Lundin hostiarii Apud Edinburgh quarto die Aprilis
