Charter Document - 07460053

Charter Document - 07460053


Charter Number: 07460053
Cartulary Title: Liber Ecclesie de Scon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1203 - 1209
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Willelmus permissione divina ecclesie Sancti andree minister humilis Omnibus has litteras visuris vel audituris eternam in domino salutem Noveritis nos concessisse et presentis scripti patrocinio confirmasse in usus proprios Abbati et canonicis de Scon ecclesias quas habent in dioecesi nostra in liberam puram et perpetuam elemosinam videlicet ecclesiam suam de Scon que hucusque a prestatione sinodalium et auxiliorum immunis fuit quam de cetero cum capellis suis et cum omnibus pertinentiis suis ab omnibus episcopalibus inperpetuum liberam volumus esse et immunem Et ecclesiam de Cambusmichel de Liff de Inuergoueryn et de Logyndunde Salvis episcopalibus nobis et successoribus nostris et nostris officialibus de omnibus ecclesiis prefatis Excepta canonica sua de Scon cum capellis ad eandem pertinentibus Ut autem hec nostra concessio robur perpetue firmitatis obtineat eam sigilli nostri munimine roboravimus Hiis testibus magistro Roberto archidiacono Sancti andree to licenciam quoque eis concedimus capellanos quoscumque voluerint ydoneos in ipsis ecclesiis retinere et removere