Charter Document - 07460044
| Charter Number: | 07460044 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Ecclesie de Scon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1165 - 1174 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Willelmus Rex Scottorum omnibus probis hominibus qui manent aut mansuri sunt in moris infra territorium de Louchoruer salutem Mando vobis et firmiter precipio ut de decimis et de omnibus aliis rectitudinibus quibus vestram matrem ecclesiam more Christianorum venerari debetis sitis plenaria spectantes ad ecclesiam de Louchoruer sicut nos aut aliqui alii ante nos in eodem territorio manentes melius erant respicientes ad eandem ecclesiam tempore regis Dauid aui mei sicut carta regis Malcolmi fratris mei precipit et confirmat Volo quod ut ea que Rex Dauid auus meus in diebus suis iuste statuit et maxime in ecclesia per me iuste manu teneantur Quare super meam plenarium foris facturam vobis prohibeo de nobis sinatis vlterius pro penuria reci pro predictis rectitudinibus clamorem audire Testibus []
