Charter Document - 07460043
| Charter Number: | 07460043 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Ecclesie de Scon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1165 - 1174 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Willelmus Rex Scottorum Omnibus probis hominibus totius terre sue salutem Sciatis me concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et ecclesie de Scon et abbati et canonicis ibidem Deo servientibus ad lumen prefate ecclesie viginti solidos de firma mea de Perth et ad idem negotium decem solidos de firma duorum molendinorum meorum de Perth que sunt super amnem de Amund et decimam eorundem molendinorum Pariter prohibeo itaque ut nullus eis quicquam iniuste auferre vel detinere presumat super foris factum meum Testibus []
