Charter Document - 07460035

Charter Document - 07460035


Charter Number: 07460035
Cartulary Title: Liber Ecclesie de Scon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1189 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Willelmus dei gratia Rex Scottorum omnibus probis hominibus totius terre sue salutem Mando et firmiter precipio ut ubicumque Abbas de Scone aut serviens eius invenire poterint homines qui pro auxilio a terra sua fugerint postquam auxilium assilum fuerit apud Murelb ad eum et ad terram suam redeant et cum eo sint quousque auxilium edatur Et prohibeo firmiter ne eos ei injuste aliquis detineat super meam plenarium foris facturam Ita tamen quod si aliquis aliquod jus in eis clamaverit post solutionem auxilij ei rectum inde teneatur Testibus Hugone cancellario meo filio comitis Dunecani Apud Forfar