Charter Document - 07460022
| Charter Number: | 07460022 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Ecclesie de Scon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1189 - 1194 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Willelmus dei gratia Rex Scottorum omnibus probis hominibus totius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et ecclesie Sancti Michaelis de Scon et canonicis ibidem Deo seruientibus donationem illam quam Suanus filius Thori eis fecit de terra de Ahenepobbel per easdem diuisas per quas Robertus capellanus illam tenuit et vnum toftum in Tubermure et pratum quod est super lochethin cum communi pastura et aliis aisiamentis sicut in carta eiusdem Suani continetur Tenenda in liberam et perpetuam elemosinam ita libere quiete plenaria et honorifice sicut Testibus Hugone can carta predicti Suani testatur Saluo servitio meo cellario meo Comite Duncano Roberto capellano meo Ricardo de prebenda clerico meo Roberto Berkelai Willelmo vniec Apud Clunin
