Charter Document - 07460021

Charter Document - 07460021


Charter Number: 07460021
Cartulary Title: Liber Ecclesie de Scon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1182 - 1194
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
Models of Authority

Charter:

Uniuersis Sancte matris ecclesie filiis Svanus filius Thorii salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et Sancto Michaeli de Scone et canonicis ibidem deo seruientibus et seruituris Ahethnepobbel per easdem diuisas cum quibus Robertus capellanus illam tenuit Et toftum unum in Tubermure illum scilicet quem aurifaber tenuit Pratum quoque quod est super Lochethin ex australi parte a loco quo in oriente contiguum est terre rusticorum quantumcumque extenditur per latum et longum uersus occidentem cum communi pastura et aisiamento nemoris mei ad quecumque necesse habuerint in liberam et perpetuam elemosinam pro anima comitis Henrici et omnium antecessorum necnon et successorum meorum et pro anima mea Quare uolo ut prefati canonici prenominatam terram cum omnibus supradictis teneant et possideant iure perpetuo de me et heredibus meis mihi in perpetuum successuris Ita libere et quiete plenaria et honorifice sicut aliqua domus religionis in toto Regno ab aliquo barone liberius tenet et quietius plenarius et honorificentius Hiis testibus Iohanne episcopo Dunkeldensi Roberto de Berkelei Hugone de Kaled Macbeth iudice de Gourin Galfrido capellano de pertinentiis Willelmo clerico de Forfar Henrico capellano Philippo Vuieth Iacob de pertinentiis Andr et Willelmo fratribus eiusdem Galfrido filio martini Dauid et Henrico filiis eius Waltero de sancto Edmundo et Multis Aliis