Charter Document - 07460020
| Charter Number: | 07460020 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Ecclesie de Scon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1173 - 1178 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
W[illelmus] Dei Gratia Rex Scott[orum] Omnibus Probis Hominibus Totius Terre sue salutem Sciatis quod uisa et lecta Carta Canonicorum de Scone in Presentia mea ab Episcopis et probis Hominibus meis consideratum fuit quod plenaria debent habere Decimam Capture Piscium de Omnibus Piscationibus meis que sunt Super Thei contra territorium Scon et Cragh et Kinfathenes tam de Piscationibus Insularum quam firme terre adiacentibus Quare firmiter Prohibeo ut nullus quicquam predictarum decimarum auferre minuere uel detinere Presumat super Plenarium forisfactum meum Testibus Andree Episcopo Katen Waltero de Bidun Cancellario Apud Striuelin
