Charter Document - 07460005

Charter Document - 07460005


Charter Number: 07460005
Cartulary Title: Liber Ecclesie de Scon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1163 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
People of Medieval Scotland

Charter:

Malcolmus Rex Scottorum episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciis vicecomitibus prepositis ministris cunctisque aliis probis hominibus totius terre sue clericis et laicis Francis et Anglis Scotis et Galwalensibus tam posteris quam modernis salutem Quoniam ad regie potestatis honorem precipue spectare dinoscitur ecclesias fundare et ecclesiasticas personas diligere ac fouere oportet nos ex suscepti regiminis officio ecclesiis regni nostri attente prouidere et de illis precipue curam gerere que aliquo casu aut hostis impulsione maiori indigent consolatione Inde est quod ad honorem Dei et ad reformationem ecclesie de Scon in principali fede regni nostri fundate quam incendio vastatam esse cognovimus communicato religiosorum et procerum nostrorum consilio ad ipsius ecclesie firmitatem et provectum abbatem in ea constituimus Preuilegia vero antecessorum nostrorum que predicto incendio in sauillam redacta sunt sigilli nostri munimine innouauimus bona vero et possessiones et libertates eidem ecclesie ab antecessoribus nostris rege scilicet Alexandro bone memorie uiro et illustri rege Dauid auo nostro necnon et a nobis collatas eidem ecclesie et abbati et canonicis ibidem Deo seruientibus et seruituris in perpetuum damus et concedimus et confirma mus Inspectis siquidem preuilegiorum predictorum transcriptis donationes prefatas prout eidem ecclesie a predictis regibus et a nobis collate sunt in presenti ordinamus pagina Ista quidem prefate ecclesie a rege Alexandro collata sunt Inuerbos cum quinque carucatas terre Bencorin cum tribus carucatas terre Fotheros cum vna carucata terre Kinnochtred cum vna carucata terre Fingask cum vna carucata Dufrochin cum tribus carucatas Cloen cum tribus carucatas Liff cum sex carucatas Grudin cum decem carucatas Inuergoueren cum tribus carucatas et quinque tofta vnum apud Edinburgh vnum apud Striuelin vnum apud Inuerkethit vnum apud Perth vnum apud Aberdon et duo retia super Tey vnum illorum in Kincarrekin alterum in insula regis et vnum rete in Foreth apud Striuelin et canum et consuetudines vnius nauis singulis annis siue proprie nauis canonicorum de Scon siue aliene nauis quam proloquentur siue ipsa per eorum prolocutionum ad terram regis in estate applicuerit siue in hieme et omnes pelles ouium que agnorum ad coquinam regis pertinentium excepta vnaquaque sexta pelle et hoc ex aquilone de Lambremor et omni die dominica extra quadragesimam excepta qua libet sexta dominica vnum coreum vacce siue bouis similiter ex aquilone de Lambremor et dimidium tocius sepi et vncti et sagiminis que ad partem regis spectant et decimam tocius panis domus regis hec similiter ex aquilone et insulam de Lochtey cum suis pertinenciis et plenaria curiam suam in duello ferro et aqua cum omnibus libertatibus aliis ad curiam pertinentibus cum libertate nemini respondendi extra curiam propriam Ad memorate vero bonorum ecclesie augmentationem has eidem ecclesie possessiones et libertates subscriptas contulit illustris rex Dauid ad prefate ecclesie lumen viginti solidos de firma de Perth et ad idem decem solidos de firma molendinorum de Perth et medietatem coriorum de occisionibus ad opus regis factis ex aquilone de Tei et dimidium sepi et vnctorum earundem occisionem et Cambesmichel cum hominibus terris et aquis pratis pascuis bosco et plano et piscariis cum rectis eius diuisis et cum omnibus suis pertinentiis et plenaria totam decimam mee prebende et brasii et cani coriorum meorum et caseorum de hiis quatuor maneriis meis de Gouerin scilicet de Scon et de Cubert et de Forgrund et de Straderdel et decimam molendinorum meorum Amun et ecclesiam de Louchforuer cum decimis et rectitudinibus ad ipsam pertinentibus et ecclesiam de Kerintun cum omnibus ad illam pertinentibus et decimam totius parochie de Scon in annona in caseis in captionibus piscium et in omnibus aliis vnde decima danda est et ad portum regine liberum transitum ipsi abbati et canonicis de Scon et eorum propriis hominibus et pecuniis absque omni tributo aut premio et liberam licentiam capiendi materiem in nemoribus meis per totam Scotiam vbi eis magis opportunum fuerit ad edificationem ecclesie sue de Scon et domorum suarum et licentiam capiendi clausturam in nemore illo quod est inter Scon et Gergille et natiuos homines terrarum et ecclesiarum predictarum et eorum filios preter illos qui a canonicis ipsis liberi et quieti clamati legitime ab eis recesserunt et licentiam habendi apud Scon tres ministros vnum fabrum vnum pelli parium vnum fetorem qui dum in predictorum canonicorum per steterint seruitio omnem libertatem habeant et consuetudinem quas eiusdem modi ministri melius habent in burgo meo de Pert et ex singulis aratris totius terre prefate ecclesie de Scon ipsis canonicis singulis annis pro suo coneueth ad festum omnium sanctorum vnam vaccam et duos porcos et quatuor clamnos farine et decem trauas auene et decem gallinas et ducenta oua et decem manipulos candelarum et quatuor nummatas sauonis et viginti dimidias malas casei Nos uero ad hono rem Dei pro nostra animarumque antecessorum nostrorum salute predictis ecclesie ejusdem bonis hec addidimus decimam frumenti de For grund et si Forgrund ad aliusmodi firmam posita fuerit similiter et inde decimam et communionem pascui ipsis canonicis et eorum hominibus cum hominibus meis per maneria mea vbicumque eorum terre maneriis meis affines fuerint Hanc etiam cum predictis eis concedimus libertatem vt nullus super eorum homines et terras coneueth aliquando capiat nisi per licentiam ipsorum canonicorum Volumus itaque et firmiter precipimus ut prefata ecclesia de Scon ecclesias terras alias possessiones et redditus et libertates prefatas omnes inconcussas et illibatas plenaria in perpetuum possideant ita libere et quiete ita honorifice et pacifice sicut aliqua ecclesia in terra mea beneficia sua liberius et quietius plenius et melius pacificentius et honorificentius obtinet et possidet Testibus subscriptis Willelmo fratre regis Ricardo electo Sanctiandree Gregorio episcopo de Dunkelden Andree episcopo de Cateneis Gregorio episcopo de Ros Galfrido abbate de Dunfermlin Willelmo abbate de Melros Osberto abbate de Jedd Alfredo abbate de Striuelin Waltero priore de Sanctiandree Engelram cancellario Waltero filio Alani dapifero Ricardo de Moreuill constabulario Nicholao camerario Matheo archidiacono comite Dunecano Gillebrid comite de Anegus Malcolmus comite de Ethol Gillecrist comite de Meneteth Gilleberto filio comitis Ferteth Merleswano Adam filio comitis de Anegus Gillandro filio Alfwini Ewain vicecomite de Scon M filio Gilise Willelmo de Lindisi Willelmo de Haia Galfrido de Coningesburg Nessio filio Willelmi Lineth vice comite de Pert Anno regni regis Malcolmi vndecimo Apud Striuelin