Charter Document - 07451029
| Charter Number: | 07451029 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Sancte Marie de Neubotle |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1175 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander episcopus seruus seruorum dei Dilecto filio Ado Abbatis monasterii de Neubote salutem et apostolicam benedictionem Licet fratribus Cisterciensis ordinis beneficio priuilegio Romanum ecclesie indultum sit ut de laboribus quos propriis manibus aut sumptibus excolunt nulli decimas exsoluere teneantur eis tamen non est prohibitum quin pro bono pacis et pro dissensionis scandalo euitando super eisdem decimis cum aliis uiris ecclesiasticis amicabiliter possint et libere conuenire Inde eo quod nos tuis iustis postulacionibus grato concurrentes assensu composicionem que inter monasterium tuum et ecclesiam de Hadintunn super decimacionibus Grangie tue de Berefordh et pertinenciarum eius sine prauitate aliqua facta est et hinc inde recepta auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Statuentes et sub interminacione anathematis prohibentes ne cui de precedentibus personis prelibate ecclesie licitum sit composicionem ipsam ausu temerario rescindere et seu hanc paginam nostre confirmacionis infringere uel ei aliquatenus contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit et indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Data ferentin ij Idus Mais
