Charter Document - 07451028
| Charter Number: | 07451028 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Sancte Marie de Neubotle |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1175 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis Amfrido abbati monasterii sancte marie de Neubotle ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Quociens illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dinoscitur animo [] nos libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium Ea propter dilecti in domino filii uestris iustis postulacionibus clementer annuimus et prefatum monasterium in quo domino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus In primis siquidem statuentes secundum deum et et beati Benedicti regulam quecunque ut ordo monasticus qui atque institucionem Cistercientium fratrum in eodem loco institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur Preterea quascunque possessiones bona idem monasterium inpresentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum uel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis Locum ipsum qui Rughalegh dicitur in quo abbacia uestra sita est cum omnibus pertinenciis suis ex dono regis Dauid Scottorum et Nubotle cum meniis grangiis et omnibus earum appendiciis Grangiam de Morthweth et salinam que est in Blankelande cum omnibus earum pertinentiis sicut in carta ipsius regis continetur Commune aisiamentum foreste sue Pasnagium corticem et usum ligno quemadmodum in scripto suo continetur Roberti ferrarii Ex dono Malcholmi regis terram Gozelini et terram et grangiam dumpeleter in Cludesdale et unum Toftum iuxta portam australem in Edenesburg sicut ipsius regis carta declarat Ex dono herberti episcopo et concessu Capituli de Glesgu Terram de kermil sicut eam ipse diuisit et carta sua confirmauit Ex dono Roberti filii Gaufridi Grangiam de Berefort et grangiam de Pefer cum omnibus earum pertinenciis concedente Ada comitissa ad cuius feodum pertinebant Ex dono Gaufridi abbatis vnum Toftum in Muxleburg Ex dono Roberti filii Gurd unam peteram et terram quam Philippus de Euermeles dedit cum communi pastura terre sue Ex dono edwardi filii Petri de Laftaleia Terram de Muntlouthion et unum Toftum in Leth sicut carta ipsius testatur Ex dono Willielmi Berniue unum Toftum in Berewic sicut scriptis ipsorum donatorum uobis donata et confirmata sunt Sane laborum uestro quos propriis manibus siue de nutrimentis uestrorum animalium aut sumptibus colitis nullus omnino decimas a uobis prefumat exigere Adicimus etiam ut siue in mari siue in fluminibus fratres uel famuli ipsius monasterii piscationes suas exercuerint ubicumque applicuerint nullus a uobis decimas exigat Prohibemus insuper auctoritate apostolica nequis fratres uestros clericos siue laicos post factam in monasterio uestro professionem absque uestra licentia suscipere audeat uel detinere Sancimus etiam nequis archiepiscopo vel episcopo siue cuiuslibet ordinis persona locorum vestrorum a diuinis interdicat officiis nisi abbatis uel fratrum ipsius loci euidens et manifesta culpa extiterit Liceat autem uobis cum commune interdictum terre fuerit clausis ianuis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa uoce diuina officia celebrare Paci quoque et tranquillitati uestre paterna sollicitudine prouidentes auctoritate apostolica inhibemus ut nullus infra ambitum ecclesie siue grangia rapina seu furtum facere aut ignem apponere seu interficere audeat Preterea omnes libertates uestrarum uiolentiam uel uel hominem capere seu eciam immunitates ac regias consuetudines a bone memorie Dauid quondam rege Scottorum uobis et ecclesie uestre rationabiliter indultas et scripti sui pagina roboratas auctoritate apostolica confirmamus et illibatas statuimus perpetuo permanere prohibentes ne quisquam hominum uos aut ecclesiam uestram de omnibus auxiliis et Geldis et hydagiis et Danegeldis et assisis et murdris placitis querelis scutagiis Theloneo passagiis Pontagiis et de omni Tem et Tala et omnibus occasionibus et omnibus consuetudinibus omnique terreno seruicio et seculari exactione audeat infestare set liberi et quieti ab huiusmodi exactionibus maneatis quemadmodum predictus rex Dauid scriptis suis uobis confirmauit Presenti quoque scripto sancimus ne episcopo uel aliqua secularis persona aut quelibet persona alterius ordinis in quoque episcopatibus uel potestatibus monasteria uestra consistunt regularem et canonicam electionem abbatis uestri umquam impediant nec de remouendo ac deponendo eo qui pro tempore fuerit contra statuta Cisterciensis ordinis et auctoritatem priuilegiorum suorum se ullatenus intromittant Liceat eciam uobis clericos uel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem uestram recipere et eos absque ullius contradictione in uestro monasterio retinere Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eidem possessiones auferre uel ablatas retinere minuere seu quibuslibet uexationibus fatigare scilicet illibata omnia et integra conseruentur eodem pro quoque gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura Salua sedis apostolice auctoritate Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit secundo tercioue commonita nisi presumpcionem suam digna satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri jesu christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri jesu christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant Amen Amen Ego Alexander Catholice ecclesie episcopus signum et subscripsi Ego Hvbaldus Hostienfis episcopus signum et subscripsi Ego Enardus portuensis et sancte rufine episcopus signum et subscripsi Ego Gualterus Albanensis episcopus signum et subscripsi Ego Johannes Presbytero Cardinali sanctorum Johannes et Pauli titulus Pamachij signum et subscripsi Ego Guil titulus sancti petri ad uincula presbytero cardinali signum et subscripsi Ego Bofo presbytero cardinali sancte Pudent titulus signum et subscripsi Ego Manfred presbytero cardinali titulus sancte cecilie signum et subscripsi Ego Petrus presbytero cardinali titulus sancte susanne signum et subscripsi Ego Ardicio diaconus cardinali sancti theodori signum et subscripsi Ego Cinthyus diaconus cardinalis sancti adriani signum et subscripsi Ego vitellus diaconus cardinali sanctum Sergii et bachi signum et subscripsi Ego Laborans diaconus cardinali sancte marie inporticii signum et subscripsi Data ferentin per manum Gratiani sancte Romane ecclesie subdiaconum et Notarum xij kalendas maii Indictione viij Incarnacionis dominice anno MCLXXIIIJ Pontificatus uero domini Alexandri pape anno xvj
