Charter Document - 07450085

Charter Document - 07450085


Charter Number: 07450085
Cartulary Title: Registrum Sancte Marie de Neubotle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1189 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Willelmus Dei gratia Rex Scott[orum] episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciis vicecomitibus ministris et omnibus probis hominibus tocius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie de Neubotle et monachis ibidem Deo seruientibus donacionem terre de Kressewelle quam Hugo Gyffard et Willelmus filius eius et heres eis dederunt tenendam in liberam et perpetuam elemosinam ita libere et quiete plenaria et honorifice sicut aliquam elemosinam liberius quiecius plenius et honorificencius tenent et possident et sicut carte eorundem testantur saluo seruicio meo Testibus Arnaldo Abbate de Ryeualle Willelmo de Morewill Henrico de Graham vicecomite meo Apud Castrum Puellarum