Charter Document - 07450067

Charter Document - 07450067


Charter Number: 07450067
Cartulary Title: Registrum Sancte Marie de Neubotle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1179 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

W[illelmus] Dei gratia Rex Scott[orum] Episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciis vicecomitibus ministris et omnibus hominibus tocius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie de Neubotle et monachis ibidem Deo seruientibus donacionem grangie de Preston quam Robertus de Quency et Seyr de Quency filius eius eis dederunt et cartis suis confirmauerunt in perpetuam elemosinam et hoc ita libere et quiete plenaria et honorifice sicut aliquam elemosinam liberius et quiecius tenent et possident et sicut eorum carte in omnibus testantur et confirmant saluo seruicio meo Testibus Jocelino Glasguensi Episcopo Ernaldo Abbate de Melros Ricardo de Morewyll constabulario Waltero Olifard apud Hadington