Charter Document - 07430038
| Charter Number: | 07430038 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Honoris de Morton |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1331 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
[D]auid Dei gracia rex Scot[t]orum omnibus probis hominibus tocius terre sue salutem Sciatis nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Willelmo de Douglas de Laudonia totam terram de Lochurde cum pertinenciis infra vicecomitatum de Peblis quam Michael Marescallus coram magnatibus regni nostri apud Berwycum super Twedam vicesimo primo die Marcii nobis per fustum et baculum sursum reddidit et resignauit ac totum [ius et] clameum quod in eadem terra habuit uel habere potuit pro se et heredibus suis mera et spontanea voluntate sua quietum clamauit inperpetuum Tenendam et habendam eidem Willelmo et heredibus suis cum omnibus suis pertinenciis in feodo et hereditate ita libere et quiete plenaria et honorifice sicut prefatus Michael eandem terram cum pertinenciis de nobis tenuit Faciendo inde seruicia debita et consueta In cuius rei testimonium presenti carte nostre sigillum nostrum precepimus apponi Testibus venerabile in Christo patre Adam Dei gracia episcopo Brechinensi cancellario nostro Thome Ranulphi comite Morauie domino vallis Anandie et Mann Douenaldo comite de Mare Johanne comite de Anegus et Roberto de Lawendir justiciario nostro Laudonie Apud Berwicum super Twedam vicesimo primo die Marcii anno regni nostro secundo
