Charter Document - 07416048
| Charter Number: | 07416048 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1159 - 1181 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander servus servorum Dei dilectis filiis decano et capitulo Lincolniensis ecclesie salutem et apostolicam benedictionem De negligentia et remissione pastoralis sollicitudinis merito possemus redargui et circa officium nostrum desides judicari si errata corrigere et ab ecclesia Dei enormitates post poneremus et pravas consuetudines radicitus exstirpare Relatum est siquidem auribus nostris quosdam esse in ecclesia vestra canonicos qui prebendas suas absque diminutione percipiant et ipsi tamen ecclesie divinis obsequiis vacare contempnant Quidam etiam sunt ibi qui ut dicitur de crimine infamati fuerunt et ab eo de cetero abstinere juramento firmaverunt neglecta fama et juramento contempto ad idem quasi canis ad vomitum non erubuerunt reverti Quia igitur hec si vera sunt non possumus absque diminutione fame nostre et animarum vestrarum detrimento incorrecta relinquere discretioni vestre per apostolica scripta mandamus precipiendo quatinus canonicos illos qui se obsequiis ecclesie vestre absentant sollicite moneatis et inducere modis omnibus laboretis ut sicut gaudent de accepta cum integritate prebenda ita per ipsos assidue aut per majorem partem anni ecclesie vestre deserviant quod si monitis vestris parere contempserint et in eadem ecclesia non fuerint assidui aut per majorem partem anni eidem ecclesie non deservierint eos in propriis beneficiis prout videritis expedire multetis Illi autem qui de aliquo crimine infamati se purgare voluerint secundum ordinem suum et qualitatem et quantitatem delicti suam innocentiam purgent et tam hiis qui se purgare non possunt quam ceteris qui ad eadem crimina que abjuraverunt non erubuerunt reverti penam sicut videritis expedire juxta modum culpe infligere non postponatis et eandem discretionem et moderationem in omnibus hiis habeatis ut zelo rectitudinis et ecclesiastice justitie non livore invidie videamini provocari et conversis locum satisfaciendi et in melius emendandi commissa convertendis autem spei solatium et indulgentie tribuatis Et ceteri hoc audientes ne dum ipsi timeant similia perpetrare Datum Tusculi v Idus Septembris
