Charter Document - 07414048
| Charter Number: | 07414048 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1203 - 1206 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gratia Lincolniensis episcopus dilectis sibi in Christo filiis decano et capitulo Lincolniensis ecclesie salutem in Domino et benedictionem Licet ex officii nostri debito singulorum per dyoecesim nostram constitutorum utilitatibus paterna sollicitudine providere teneamur vestris tamen commodis et profectibus et animarum vestrarum saluti qui Deo et beate Marie Virgini nostrum impendimus obsequium uberiori providentia adesse volumus sicut et debemus Hinc est quod habita deliberatione cum Rogero de Rolleston decano et capitulo Lincolniensis ecclesie de communi eorum consilio et voluntate statuimus ut unusquisque vestrum sive debitis sit honoratus sive non de fructibus et obventionibus prebende sue a die obitus sui usque in annum completum liberam pro voluntate sua habeat disponendi facultatem ita ut illi foli hoc gaudeant beneficio qui existentes canonici Lincolniensis ecclesie diem clauserint extremum providimus etiam ut singuli vicarii prebendarum dimidiam marcam ultra consueta stipendia percipiant singulis annis Ut autem hec nostra ordinatio perpetuam obtineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri patrocinio roboravimus Testibus magistro Willelmo de Branflet sub decano Godfridus archidiacono de Bedeford Alexandro de Bedeford Philippo de Malbertorp G de Rodewel Thome de Fiskerton Lincolniensis ecclesie canon magistro Willelmo filio Full Eudon preposito et multis aliis
