Charter Document - 07412048
| Charter Number: | 07412048 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1186 - 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos hoc scriptum pervenerit Hugo primus Dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in Domino ex inspectione autentici instrumenti bone memorie Roberti quondam episcopi Lincolniensis predecessoris nostri cognovimus ipsum remisisse omnibus prebendis Lincolniensis ecclesie inperpetuum omnia jura episcopalia et omnes exactiones et quod omnes canonici Lincolniensis ecclesie in prebendis suis et omnibus possessionibus que ad prebendas pertinent perpetuam habeant libertatem ita quod nulli liceat archidiacono vel archidiaconi officialibus de prebendis et possessionibus ad communem pertinentibus aliquid exigere vel parochianos prebendarum Lincolniensis ecclesie in placitis ponere Nos igitur prefatam indulgentiam ab ipso factam ratam habentes eam presenti scripto et sigillo nostro duximus confirmare Hoc adjicientes ut ecclesia de Seuerby que ad luminaria Lincolniensis ecclesie est assignata et ecclesia de Lechton que est de subdecanatu ecclesie Lincolniensis et ecclesia Omnium Sanctorum que est in Lincolne que pertinet ad cancellariam Lincolniensis ecclesie eadem plene gaudeant libertate Precipimus etiam ut in omnibus causis tractandis et decidendis quecunque in parochiis prebendarum emerserint ipsi canonici omnimoda et perpetua gaudeant libertate et libera utantur potestate Quod ut ratum habeatur et firmum presentis scripti testimonio et sigillo nostro roboravimus Testibus Haimone decano Lincolniensi Roberto archidiacono Huntingdoniensi magistro Rogero de Rolveston Johanne sacrista Galfrido de Lychelad magistro Ricardo de Sunathlech magistro Gerardo de Rothwol Hugone de Edwardo Eustachio de Wilton et aliis
