Charter Document - 07412020

Charter Document - 07412020


Charter Number: 07412020
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Moraviensi
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1309
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Robertus Dei gratia Rex Scottorum omnibus probis hominibus totius terre sue salutem Sciatis nos dedisse concessisse et ad feodi firmam dimisisse Willelmo Thano de Caldor totum thanagium de Caldor cum pertinenciis infra vicecomitatum de Invernarn duodecim marcis sterlingorum annuatim in Cameram soluendis [] prout consuetum fuit tempore bone memorie domini Alexandri Regis Scottorum predecessoris nostri vltimo defuncti Ita tamen quod terra quam Fergusius dictus Demster tenet ibidem respondeat eidem Willelmo de firma quam reddere consuevit tempore dicti domini Regis Alexandri Tenendam et habendam eidem Willelmo et heredibus suis de nobis et heredibus nostris hereditarie ad feodi firmam libere et quiete plenaria et honorifice cum omnibus libertatibus aysiamentis et justis pertinentiis ut predictum est et faciendo inde nobis seruicium nostrum debitum et consuetum tempore dicti domini Regis Alexandri In cuius rei testimonium presenti carte nostre sigillum nostrum precepimus apponi Testibus domino Bernardo cancellario nostro Malcolmo comite de Leuenax Johanne de Meneteth et Nigello Cambel militibus apud Lochbren septimo die Augusti anno regni nostri quarto