Charter Document - 07411073

Charter Document - 07411073


Charter Number: 07411073
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Moraviensi
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1225
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
People of Medieval Scotland

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati de Der Abyrdonensis dyoeceseos Decano et Archidiacono Abyrdonensi salutem et apostolicam benedictionem Ex parte venerabilis fratris nostri Moraviensis episcopi fuit propositum coram nobis quod nobilis vir David de Strathbolgyn et quidam alii Moraviensis et Abyrdonensis dyoecesum super Rynyn et quibusdam aliis terris possessionibus decimis et rebus aliis injuriantur eidem ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audiatis causam et appellatione remota debito sine terminetis facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari testes autem qui fuerint nominati si se gratia vel odio vel favore subtraxerint per censuram eandem cessante appellatione cogatis veritati testimonium perhibere Quod si non omnes hiis exsequendis potueritis interesse duo vestrum nihilominus ea exsequantur Datum Lateranense xiii Kalendas Maii pontificatus nostri anno octavo