Charter Document - 07411048
| Charter Number: | 07411048 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1148 - 1166 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus Dei gratia Lincolniensis episcopus omnibus fidelibus Dei salutem Noverit universitas vestra nos remisisse omnibus prebendis Lincolniensis ecclesie inperpetuum omnia jura episcopalia et omnes exactiones et volumus quod omnes canonici Lincolnienses perpetuam in prebendis suis et in omnibus possessionibus que ad prebendas pertinent libertatem habeant ita quod de cetero nulli liceat archidiacono vel archidiaconi officialibus de prebendis vel ecclesiis que ad communionem Lincolniensis ecclesie pertinent aliquid exigere vel homines eorum in placitis ponere sed eandem omnino habeant canonici libertatem in prebendis suis quam habent canonici Salisbiriensis ecclesie in suis prefatam vero libertatem subdiaconatum et ecclesie Lectune que ad decanum pertinere dinoscitur perpetuo concedi mus et presentis sigilli nostri attestatione communimus et roboramus Testibus Martino thesaurario Radulpho sub decano Galfrido capellano domini Regis et aliis
