Charter Document - 07410258

Charter Document - 07410258


Charter Number: 07410258
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Moraviensi
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1214 - 1242
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Sciant presentes et posteri controversiam que vertebatur inter dominum Robertum Rossensem episcopum et Johannem Byseth super jure patronatus ecclesie de Kyntalargy sopitam esse sub hac forma scilicet quod predictus Episcopus consensu et assensu capituli de Rosmarkyn et aliorum clericorum suorum de Ros quietum clamavit quicquid juris habuerunt ipse vel antecessores sui in jam dicto jure patronatus illi Johanni et heredibus suis habendum et tenendum de eo et successoribus suis jure perpetuo pro homagio et servitio suo et heredum suorum sibi et successoribus suis Dictus vero Johannes Biseth et heredes sui quietum clamaverunt quicquid juris vel exactionis ipse vel antecessores sui unquam aliquo tempore habuerunt vel de consuetudine aliqua habere consueverunt in terra supradicte ecclesie Contulit autem idem Johannes pro hac pace reformanda et pro redemptione peccatorum suorum quindecim marcas argenti ad fabricam ecclesie Sancti Petri de Rosmarkyn et unam petram cere annuatim de se et heredibus suis ad lumen ejusdem ecclesie altaris Dictus autem Episcopus et ipsius ecclesie Decanus et canonici susceperunt sepe dictum Johannem et heredes suos in omnium orationum suffragiis que ibidem ad laudem Domini tempore perpetuo impendantur Ut autem hec amicabilis compositio futuris temporibus illesa conservetur eam utriusque sigillorum appositione et sigillo capituli de Rosmarkyn duxerunt roborandam Hiis testibus Henrici decano et canonicis de Rosmarkyn R archidiacono de Ros Hugone persona de Burdin Willelmo Noreys vic de Inuernys Willelmo filio Horim Hugone Corbeth Fearchar comite de Ros Petro Biseth Anselmo Biseth Willelmo Biseth persona Nicholao clerico Petro burgensi de Inuernys Radulpho clochere Jocelino Bartholomeo Willelmo Sureys Rogero filio Eustachii Patricio janitore Roberto capellano de Bracholy Johanne capellano domini Episcopi qui hoc cyrographum scripsit et multis aliis