Charter Document - 07410257

Charter Document - 07410257


Charter Number: 07410257
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Moraviensi
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1225
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei universis episcopis regni Scotie salutem et apostolicam benedictionem Quidam vestrum nostris nuper auribus intimaverunt quod cum non habeatis archiepiscopum cujus auctoritate possitis provinciale concilium celebrare contigit in regno Scotie quod est a sede apostolica tam remotum statuta negligi concilii generalis enormia plurima committi que remanent impunita Cum autem provincialia consilia omitti non debent in quibus de corrigendis excessibus et moribus informandis diligens est habendus cum Dei timore tractatus ac canonice relegenda sunt regule ac servande maxime que in eodem concilio generali sunt statute per apostolica vobis scripta mandamus quatinus cum metropolitanum noscamini non habere auctoritate nostra provinciale concilium celebretis Datum Tyber xiiii Kalendas Junii pontificatus nostri anno nono