Charter Document - 07410219
| Charter Number: | 07410219 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1244 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui monasterii de Abirbrothoc ordinis Sancti Benedicti Sancti Andree dyoecesis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Exhibita siquidem nobis vestra petitio continebat quod venerabilis frater noster Moraviensis episcopus de Inuernys et Aberkerdor et quibusdam aliis ecclesiis Moraviensis dyoecesis in quibus habetis jus patronatus et quas auctoritate sedis apostolice in usus proprios detinetis pensatis ipsarum facultatibus diligenter sui capituli accedente consensu taxavit perpetuas vicarias prout in literis ipsius Episcopi confectis exinde dicitur plenius contineri vestris igitur et dicti Episcopi supplicationibus inclinati quod super hoc ab eodem Episcopo provide factum est ratum et gratum habentes id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lugduni iii nonas Maii pontificatus nostri anno primo
