Charter Document - 07410131
| Charter Number: | 07410131 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Revocation |
| Date: | 1294 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus hanc cartam visuris vel audituris Archebaldus permissione divina Moraviensis episcopus salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra quod quia Willelmus de Fedreth et domina Cristiana de Moravia uxor sua de omnibus arreragiis et defectibus in quibus nobis capitulo et ecclesie nostre tenebantur ratione subtracte pensionis annue quam solvere debebant pro terra de Logy juxta ecclesiam de Duffhus et pro terra de le Hermitdykys et pro situ atione seu firmatione molendini in tenemento nostro de Uchtyrspyny et etiam pro effusione sanguinis et injuria irrigata per dictam Christianam et suos in ecclesia Sancti Petri de Duffhus in vigilia Omnium Sanctorum proxime preterita nobis et ecclesie nostre predicte plenaria satisfecerint idcirco omnem sententiam sequestrationis saysine seu privationis si quam de jure vel de facto tulimus contra eosdem super dictis terris vel molendino penitus revocamus dantes et concedentes de voluntate et assensu capituli nostri quod dicti Willelmo de Fedreth et domina Cristiana et etiam heredes ejusdem Cristiane habeant teneant et possideant inperpetuum ita plenaria pacifice et quiete predictas terras et molendinum sicut per aliquam cartam seysinam vel infeodationem pro rata portionis hereditarie quam habent vel habebant in tenemento de Duffhus aliquo tempore plenius et quietius habuerunt tenuerunt vel possederunt Reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris duos solidos sterlingorum in festo nativitatis beati Johannis Baptiste et faciendo forinsecum servitium domini Regis si quod ad dictas terras pertineat Promittimus etiam quod nos et successores nostri episcopi supradictis Willelmo et Cristiane et heredibus ejusdem Cristiane erimus in jure suo consulentes et favorabiles In cujus rei testimonium sigillum nostrum autenticum una cum communi sigillo capituli nostri presenti carte est appensum Datum apud Kynnedor in Moravia die Sabbati proximo ante festum Omnium Sanctorum anno Domini millesimo CC nonagesimo quarto Testibus magistris Willelmo de Creswel cancellario Johanne archidiacono Moraviensi Adam de Dyktoun Rogero de Inuernys officiali Moraviensi dominis Hugone prebendario de le Moy Roberto vicario de Duffhus et Maliseo vicario de Dalcors et multis aliis
