Charter Document - 07410123

Charter Document - 07410123


Charter Number: 07410123
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Moraviensi
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1253 - 1297
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Memorandum quod cum controversia diutina mota esset inter dominum Archebaldum Dei gratia episcopum Moraviensem ex parte una et dominum David de Graham militem dominum de Loveth ex altera super piscaria de Esse fluminis de Forn tandem supradictus dominus David pro bono pacis et propter affectionem quam habet ad supradictum dominum Archebaldum episcopum et ecclesiam Moraviensem totum jus quod habet vel habere poterunt ipse vel heredes sui inperpetuum in dicta piscaria domino Archebaldo episcopo et ecclesie Moraviensi donat et concedit in puram et perpetuam elemosinam Ita tamen quod predictus Episcopus pro se et successoribus suis et ecclesia Moraviensi totam terram suam ecclesie de Kyntalargyn cum pertinentiis et piscaria totali tam ea quam eidem donavit dictus David quam ea que idem Episcopus evicit de dicto Willelmo de Fentwne milite dimittit eidem David heredibus suis vel assignatis ad feodam firmam perpetuam pro centum solidis sterlingorum annuis eidem Episcopo vel successoribus suis solvendis ad duos anni terminos videlicet quinquaginta solidis ad festum assumptionis beate Marie Virginis et aliis quinquaginta solidis ad festum Purificationis ejusdem sive dicta terra cum pertinentiis et piscaria tantum valeat sive non et quod solutionem dictorum centum solidorum ipse heredes sui et assignati evitare non valeant renunciando dicte firme Et si contingat dictum Episcopum successores suos vel ecclesiam suam istam conventionem super firmam enervare vel retractare a predicto David heredibus suis vel assignatis vult idem David quod donatio piscarie per ipsum facta pro supervacua habeatur et irrita salvo jure cujus libet et ad ipsum heredes suos vel assignatos revertetur In cujus rei testimonium ei parti hujus scripture in modum cirographi confecte que penes dictum Episcopum est remansura sigillum dicti David est appensum alteri vero parti penes predictum David remanenti sigillum dicti domini Episcopi una cum communi sigillo capituli Moraviensis est appositum Testibus []