Charter Document - 07410104
| Charter Number: | 07410104 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1255 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Archebaldo episcopo Moraviensi salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo rationis exigit ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Sane petitio tua nobis exposita continebat quod bone memorie Andreas episcopus Moraviensis predecessor tuus et capitulum Moraviensis ecclesie deliberatione provida statuerunt quod decanus et alii persone atque canonici ejusdem ecclesie per certam partem anni residentiam facerent in eadem alioquin septimam partem provenientium suorum amittant que dari debent residentibus et servientibus in ecclesia predicta Justis autem tuis precibus inclinati quod ab eisdem Episcopo et capitulo in hac parte proinde factum est ratum habentes et gratum illud auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc pagi nam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contravenire Si quis autem hec attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lateranens xi Kalendas Januarii pontificatus nostri anno secundo
