Charter Document - 07410101
| Charter Number: | 07410101 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1249 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Episcopo et dilectis filiis Decano et capitulo Moraviensi salutem et apostolicam benedictionem Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri Cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis quod in ecclesia vestra fit a sui fundatione statutum firmatum juramento et hactenus pacifice observatum ut vacante decanatu decanus a capitulo eligatur nos vestris petitionibus inclinati statutum hujusmodi ratum habentes et gratum illud auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit in dignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lugduni iii Kalendas Aprilis pontificatus nostri anno sexto
